Digesta Iustiniani 5.2.19
inscriptio Paulus libro secundo quæstionum
D.5.2.19 Mater decedens extraneum ex dodrante heredem instituit, filiam unam ex quadrante, alteram præteriit: hæc de inofficioso egit et optinuit․ quæro, scriptæ filiæ quomodo succurrendum sit. respondi: filia præterita id vindicare debet, quod intestata matre habitura esset: itaque dici potest eam quæ omissa est etiam, si totam hereditatem ab intestato petat et optineat, solam habituram universam successionem, quemadmodum si altera omisisset legitimam hereditatem․ sed non est admittendum, ut adversus sororem audiatur agendo de inofficioso: præterea dicendum est non esse similem omittenti eam, quæ ex testamento adiit: et ideo ab extraneo semissem vindicandum et defendendum totum semissem esse auferendum, quasi semis totus ad hanc pertineat․ secundum quod non in totum testamentum infirmatur, sed pro parte intestata efficitur, licet quasi furiosæ iudicium ultimum eius damnetur․ ceterum si quis putaverit filia optinente totum testamentum infirmari, dicendum est etiam institutam ab intestato posse adire hereditatem: nec enim quæ ex testamento adiit, quod putat valere, repudiare legitimam hereditatem videtur, quam quidem nescit sibi deferri: cum et hi qui sciant ius suum, eligentes id quod putant sibi competere, non amittant․ quod evenit in patrono, qui iudicium defuncti falsa opinione motus amplexus est: is enim non videtur bonorum possessionem contra tabulas repudiasse․ ex quibus apparet non recte totam hereditatem præteritam vindicare, cum rescisso testamento etiam institutæ salvum ius sit adeundæ hereditatis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
