Digesta Iustiniani 5.2.13
inscriptio Scævola libro tertio responsorum
D.5.2.13 Titia filiam heredem instituit, filio legatum dedit: eodem testamento ita cavit: ‘Ea omnia quæ supra dari fieri iussi, ea dari fieri volo ab omni herede bonorumve possessore qui mihi erit etiam iure intestato: item quæ dari iussero, ea uti dentur fiantque, fidei eius committo.’ quæsitum est, si soror centumvirali iudicio optinuerit, an fideicommissa ex capite supra scripto debeantur. respondi: si hoc quæratur, an iure eorum, quos quis sibi ab intestato heredes bonorumve possessores successuros credat, fidei committere possit, respondi posse․ Paulus notat: probat autem nec fideicommissa ab intestato data deberi, quasi a demente.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
