Digesta Iustiniani 5.2.12.ult
inscriptio Modestinus libro singulari de præscritionibus
D.5.2.12pr. Nihil interest sibi relictum legatum filius exheredatus adgnoverit an filio servove relictum consecutus sit: utrubique enim præscriptione submovebitur․ quin etiam si idem institutum servum priusquam adire hereditatem iuberet manumiserit, ut ille suo arbitrio adeat hereditatem, idque fraudulento consilio fecerit, summovebitur ab actione.
D.5.2.12.1 Si a statulibero exheredatus pecuniam petere coeperit, videri adgnovisse parentis iudicium.
D.5.2.12.2 Si cum filius ademptum legatum instituerit petere summotus repetat inofficiosi querellam, præscriptione removendus non est: quamvis enim agendo testamentum comprobaverit, tamen est aliquid, quod testatoris vitio reputetur, ut merito repellendus non sit.
D.5.2.12.3 Filius testatoris, qui cum Titio eiusdem pecuniæ reus fuerat, liberatione Titio legata per acceptilationem Titii liberatus ab actione inofficiosi non summovebitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
