Digesta Iustiniani 5.1.74
inscriptio Iulianus libro quinto digestorum
D.5.1.74pr. De qua re cognoverit iudex, pronuntiare quoque cogendus erit.
D.5.1.74.1 Iudex, qui usque ad certam summam iudicare iussus est, etiam de re maiori iudicare potest, si inter litigatores conveniat.
D.5.1.74.2 Cum absentem defendere vellem, iudicium mortuo iam eo accepi et condemnatus solvi: quæsitum est an heres liberaretur, item quæ actio mihi adversus eum competeret․ respondi iudicium, quod iam mortuo debitore per defensorem eius accipitur, nullum esse et ideo heredem non liberari: defensorem autem, si ex causa iudicati solverit, repetere quidem non posse, negotiorum tamen gestorum ei actionem competere adversus heredem: qui sane exceptione doli mali tueri se possit, si ab actore conveniatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
