Digesta Iustiniani 5.1.53
inscriptio Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
D.5.1.53 Vix certis ex causis adversus dominos servis consistere permissum est: id est si qui suppressas tabulas testamenti dicant, in quibus libertatem sibi relictam adseverant․ item artioris annonæ populi Romani, census etiam et falsæ monetæ criminis reos dominos detegere servis permissum est․ præterea fideicommissam libertatem ab his petent: sed et si qui suis nummis redemptos se et non manumissos contra placiti fidem adseverent․ liber etiam esse iussus si rationes reddiderit, arbitrum contra dominum rationibus excutiendis recte petet․ sed et si quis fidem alicuius elegerit, ut nummis eius redimatur atque his solutis manumittatur, nec ille oblatam pecuniam suscipere velle dicat, contractus fidem detegendi servo potestas tributa est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
