Digesta Iustiniani 5.1.52.1
inscriptio Ulpianus libro sexto fideicommissorum
D.5.1.52pr. Sed et si suscepit actionem fideicommissi et aliis defensionibus usus hanc omisit, postea, quamvis ante sententiam, reverti ad hanc defensionem non potest.
D.5.1.52.1 Si libertis suis tesseras frumentarias emi voluerit, quamvis maior pars hereditatis in provincia sit, tamen Romæ debere fideicommissum solvi dicendum est, cum apparet id testatorem sensisse ex genere comparationis.
D.5.1.52.2 Sed et si proponas quibusdam clarissimis viris argenti vel auri pondo relicta et sit sufficiens ad huiusmodi fideicommissa Romæ patrimonium: licet maior pars totius patrimonii in provincia sit, dici oportet Romæ esse præstandum: nec enim verisimile est testatorem, qui honorem habitum voluit his quibus reliquit tam modica fideicommissa, in provincia præstari voluisse.
D.5.1.52.3 Si ea res quæ per fideicommissum relicta est eo loci sit, dicendum est non debere præscribi ei qui petit, quasi maior pars hereditatis alibi sit.
D.5.1.52.4 Sed si non fideicommissum petatur eo loci, sed fideicommisso satis, videndum est, an hæc præscriptio locum habeat: et non puto habere, quin immo, et si nihil sit eo loci, attamen iubendum satisdare․ quid enim veretur, cum, si satis non dederit, mittatur adversarius in possessionem fideicommissi servandi causa?
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
