Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 5.1.50

DE IUDICIIS: UBI QUISQUE AGERE VEL CONVENIRI DEBEAT

inscriptio Ulpianus libro sexto fideicommissorum

D.5.1.50pr. Si fideicommissum ab aliquo petatur isque dicat alibi esse maiorem partem hereditatis, non erit ad præstationem compellendus: et ita multis constitutionibus cavetur, ut ibi petatur fideicommissum, ubi maior pars hereditatis est: nisi si probetur eo loco voluisse testatorem fideicommissum præstari, ubi petitur.

D.5.1.50.1 Tractatum est de ære alieno: si in ea provincia, ubi fideicommissum petitur, plus esset æris alieni, an quasi maior pars alibi esset, præscriptio locum haberet․ sed et hic placuit nihil facere æris alieni nomen, cum non loci sit æs alienum, sed universarum facultatium: æs enim alienum patrimonium totum imminuere constitit, non certi loci facultates․ quid tamen si forte certis oneribus destinatum sit id patrimonium, ut puta alimentis præstandis quæ Romæ præstari pater familias iusserat, vel tributis vel quibusdam aliis inexcusabilibus oneribus, an possit præscriptio locum habere? hic putem iustius dici locum habere.

D.5.1.50.2 Sed et rescriptum est, ut illic fideicommissum petatur, ubi domicilium heres habet․ Quotiens autem coepit quis fideicommissum solvere, non potest hac præscriptione uti,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑