Digesta Iustiniani 5.1.34
inscriptio Iavolenus libro quinto decimo ex Cassio
D.5.1.34 Si is qui Romæ iudicium acceperat decessit, heres eius quamvis domicilium trans mare habet, Romæ tamen defendi debet, quia succedit in eius locum, a quo heres relictus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
