Digesta Iustiniani 5.1.28
inscriptio Paulus libro septimo decimo ad Plautium
D.5.1.28pr. Sed et si restituatur ei hereditas ex Trebelliano, actio in eum non dabitur, sive sponte sive coactus heres eam adierit: commodius enim est reddi quidem ei hereditatem, perinde autem habendum, ac si ipse adisset hereditatem.
D.5.1.28.1 Contra si legatus tempore legationis adierit et restituerit, datur in fideicommissarium actio, nec exceptio Trebelliani obstat ex persona legati, quia hoc legati personale beneficium est.
D.5.1.28.2 Ex quibus autem causis non cogitur legatus iudicium accipere, nec iurare cogendus est se dare non oportere, quia hoc iusiurandum in locum litis contestatæ succedit.
D.5.1.28.3 Ædium nomine legatus damni infecti promittere debet aut vicinum admittere in possessionem.
D.5.1.28.4 Sed et si dies actionis exitura erit, causa cognita adversus eum iudicium prætor dare debet, ut lis contestetur ita, ut in provinciam transferatur.
D.5.1.28.5 Si pater familias mortuus esset relicto uno filio et uxore prægnate, non recte filius a debitoribus partem dimidiam crediti petere potest, quamvis postea unus filius natus sit, quia poterant plures nasci: cum per rerum naturam certum fuerit unum nasci․ sed Sabinus Cassius partem quartam peti debuisse, quia incertum esset an tres nascerentur: nec rerum naturam intuendam, in qua omnia certa essent, cum futura utique fierent, sed nostram inscientiam aspici debere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
