Digesta Iustiniani 5.1.21
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
D.5.1.21 Si debitori meo velim actionem edere, probandum erit, si fateatur se debere paratumque dicat solvere, audiendum eum, dandumque diem cum competenti cautela ad solvendam pecuniam: neque enim magnum damnum est in mora modici temporis․ modicum autem tempus hic intellegendum est, quod post condemnationem reis indultum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
