Digesta Iustiniani 5.1.2.ult
inscriptio Ulpianus libro tertio ad edictum
D.5.1.2pr. Consensisse autem videntur, qui sciant se non esse subiectos iurisdictioni eius et in eum consentiant․ ceterum si putent eius iurisdictionem esse, non erit eius iurisdictio: error enim litigatorum, ut Iulianus quoque libro primo digestorum scribit, non habet consensum․ aut si putaverunt alium esse prætorem pro alio, æque error non dedit iurisdictionem․ aut si, cum restitisset quivis ex litigatoribus, viribus præturæ compulsus est, nulla iurisdictio est.
D.5.1.2.1 Convenire autem utrum inter privatos sufficit an vero etiam ipsius prætoris consensus necessarius est? lex Iulia iudiciorum ait ‘quo minus inter privatos conveniat’: sufficit ergo privatorum consensus. proinde si privati consentiant, prætor autem ignoret consentire et putet suam iurisdictionem, an legi satisfactum sit, videndum est: et puto posse defendi eius esse iurisdictionem.
D.5.1.2.2 Si et iudex ad tempus datus et omnes litigatores consentiant: nisi specialiter principali iussione prorogatio fuerit inhibita, possunt tempora, intra quæ iussus est litem dirimere, prorogari.
D.5.1.2.3 Legatis in eo quod ante legationem contraxerunt, item his qui testimonii causa evocati sunt vel si qui iudicandi causa arcessiti sunt vel in provinciam destinati, revocandi domum suam ius datur․ eo quoque qui ipse provocavit non imponitur necessitas intra tempora provocationis exercendæ Romæ vel alio loco ubi provocatio exercetur aliis pulsantibus respondere: nam Celsus huic etiam domus revocationem dandam ait, quoniam ob aliam causam venerit: hæc Celsi sententia et rationabilis est․ nam et divus Pius Plotio Celsiano rescripsit eum, qui tutelæ reddendæ causa Romam erat a se evocatus, alterius tutelæ causa, cuius causa non erat evocatus, non debere compelli iudicium suscipere․ idem Claudio Flaviano rescripsit minorem viginti quinque annis, qui desiderarat in integrum restitui adversus Asinianum, qui alterius negotii causa venerat, non esse Romæ audiendum.
D.5.1.2.4 Omnes autem isti domum revocant, si non ibi contraxerunt, ubi conveniuntur․ ceterum si contraxerunt ibi, revocandi ius non habent: exceptis legatis, qui licet ibi contraxerunt, dummodo ante legationem contraxerunt, non compelluntur se Romæ defendere, quamdiu legationis causa hic demorantur․ quod et Iulianus scribit et divus Pius rescripsit․ plane si perfecta legatione subsistant, conveniendos eos divus Pius rescripsit.
D.5.1.2.5 Item si extra provinciam suam contraxerunt, licet non in Italia, quæstionis est, an Romæ conveniri possint․ et Marcellus in eo solo privilegio eos uti domum revocandi, quod in civitate sua vel certe intra provinciam contraxerunt: quod est verum․ sed et si agant, compelluntur se adversus omnes defendere: non tamen si iniuriam suam persequantur vel furtum vel damnum quod nunc passi sunt: alioquin, ut et Iulianus eleganter ait, aut impune contumeliis et damnis adficientur aut erit in potestate cuiusque pulsando eos subicere ipsos iurisdictioni, dum se vindicant.
D.5.1.2.6 Sed si dubitetur, utrum in ea quis causa sit, ut domum revocare possit nec ne, ipse prætor debet causa cognita statuere․ quod si constiterit in ea eum esse causa, ut domum revocet, debebit cavere in iudicio sisti, statuente prætore in quem diem promittat․ sed utrum nuda cautione an satisdato, Marcellus dubitat: mihi videtur sola promissione, quod et Mela scribit: alioquin compelletur iudicium accipere quam invenire eos qui satis pro eo dent.
D.5.1.2.7 In omnibus autem, in quibus protelatur admonitio, hoc procedere sine temporali damno creditorum oportet.
D.5.1.2.8 His datur multæ dicendæ ius, quibus publice iudicium est, et non aliis: nisi hoc specialiter eis permissum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
