Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 5.1.12.2

DE IUDICIIS: UBI QUISQUE AGERE VEL CONVENIRI DEBEAT

inscriptio Paulus libro septimo decimo ad edictum

D.5.1.12pr. Cum prætor unum ex pluribus iudicare vetat, ceteris id committere videtur.

D.5.1.12.1 Iudicem dare possunt, quibus hoc lege vel constitutione vel senatus consulto conceditur․ lege, sicut proconsuli․ is quoque cui mandata est iurisdictio iudicem dare potest: ut sunt legati proconsulum. item hi quibus id more concessum est propter vim imperii, sicut præfectus urbi ceterique Romæ magistratus.

D.5.1.12.2 Non autem omnes iudices dari possunt ab his qui iudicis dandi ius habent: quidam enim lege impediuntur ne iudices sint, quidam natura, quidam moribus․ natura, ut surdus mutus: et perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent․ lege impeditur, qui senatu motus est. moribus feminæ et servi, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est, ut civilibus officiis non fungantur.

D.5.1.12.3 Qui possunt esse iudices, nihil interest in potestate an sui iuris sint.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑