Digesta Iustiniani 49.9.1
inscriptio Ulpianus libro quarto appellationibus
D.49.9.1 Quæri solet, an per alium causæ appellationis reddi possunt: quæ res in rebus pecuniariis et in criminibus agitari consuevit․ et in rebus pecuniariis sunt rescripta posse agi․ verba rescripti ita se habent: ‘Divi fratres Longino․ si tibi qui appellavit mandavit, ut eum de appellatione, quam Pollia ad eum fecit, defenderes, et res pecuniaria est: nihil prohibet nomine eius te respondere․ sin autem non sit pecuniaria causa, sed capitalis, per procuratorem agi non licet․ sed et si ea causa sit, ex qua sequi solet poena usque ad relegationem, non oportet per alium causas agi, sed ipsum adesse auditorio debere sciendum est.’ plane si pecuniaria causa est, ex qua ignominia sequitur, potest et per procuratorem hoc agi․ idque erit probandum et in ipso accusatore, si appellaverit vel si adversus eum sit appellatum․ et generaliter quæ causa per alium agi non potest, eius nec appellationem per alium agi oportet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
