Digesta Iustiniani 49.8.1.3
inscriptio Macer libro secundo de appellationibus
D.49.8.1pr. Illud meminerimus: si quæratur, iudicatum sit nec ne, et huius quæstionis iudex non esse iudicatum pronuntiaverit: licet fuerit iudicatum, rescinditur, si provocatum non fuerit.
D.49.8.1.1 Item si calculi error in sententia esse dicatur, appellare necesse non est: veluti si iudex ita pronuntiaverit: ‘Cum constet Titium Seio ex illa specie quinquaginta, item ex illa specie viginti quinque debere, idcirco Lucium Titium Seio centum condemno’: nam quoniam error computationis est, nec appellare necesse est et citra provocationem corrigitur․ sed et si huius quæstionis iudex sententiam centum confirmaverit, si quidem ideo, quod quinquaginta et viginti quinque fieri centum putaverit, adhuc idem error computationis est nec appellare necesse est: si vero ideo, quoniam et alias species viginti quinque fuisse dixerit, appellationi locus est.
D.49.8.1.2 Item cum contra sacras constitutiones iudicatur, appellationis necessitas remittitur․ contra constitutiones autem iudicatur, cum de iure constitutionis, non de iure litigatoris pronuntiatur․ nam si iudex volenti se ex cura muneris vel tutelæ beneficio liberorum vel ætatis aut privilegii excusare, dixerit neque filios neque ætatem aut ullum privilegium ad muneris vel tutelæ excusationem prodesse, de iure constituto pronuntiasse intellegitur: quod si de iure suo probantem admiserit, sed idcirco contra eum sententiam dixerit, quod negaverit eum de ætate sua aut de numero liberorum probasse, de iure litigatoris pronuntiasse intellegitur: quo casu appellatio necessaria est.
D.49.8.1.3 Item cum ex edicto peremptorio, quod neque propositum est neque in notitiam pervenit absentis, condemnatio fit, nullius momenti esse sententiam constitutiones demonstrant.
D.49.8.1.4 Si apud eundem iudicem invicem petamus, si et mea et tua petitio sine usuris fuit et iudex me priorem tibi condemnavit, quo magis tu prior me condemnatum habeas: non est mihi necesse pro hac causa appellare, quando secundum sacras constitutiones iudicatum a me petere non possis, priusquam de mea quoque petitione iudicetur․ sed magis est, ut appellatio interponatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
