Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.7.1

NIHIL INNOVARI APPELLATIONE INTERPOSITA

inscriptio Ulpianus libro quarto de appellationibus

D.49.7.1pr. Appellatione interposita, sive ea recepta sit sive non, medio tempore nihil novari oportet: si quidem fuerit recepta appellatio, quia recepta est: si vero non est recepta, ne præiudicium fiat, quoad deliberetur, utrum recipienda sit appellatio an non sit.

D.49.7.1.1 Recepta autem appellatione tamdiu nihil erit innovandum, quamdiu de appellatione fuerit pronuntiatum.

D.49.7.1.2 Si quis ergo forte relegatus fuit et appellaverit, non arcebitur neque in Italia neque in provincia, qua relegatus est.

D.49.7.1.3 Propter eandem rationem et si quis deportatus fuit ab eo, cui deportandi ius est, vel adnotatus, neque vincula patietur neque ullam aliam iniuriam, quam patitur, qui sententiæ non adquieverat: integer enim status esse videtur provocatione interposita.

D.49.7.1.4 Ergo et si abstinere ordine iussus sit et provocaverit, eadem ratione potest coetum participare, cum hoc sit constitutum et sit iuris, ne quid pendente appellatione novetur.

D.49.7.1.5 Si quis ex pluribus facinoribus condemnatus propter quædam appellavit, propter quædam non: utrum differenda poena eius sit an non, quæritur․ et si quidem graviora sint crimina, ob quæ appellatio interposita est, levius autem id, propter quod non appellavit, recipienda est omnimodo appellatio et differenda poena: si vero graviorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnimodo poena inponenda est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑