Digesta Iustiniani 49.4.3
inscriptio Macer libro secundo de appellationibus
D.49.4.3 Illud videamus, si, cum imperatori scriberetur, exemplum litterarum type="Libro" subtype="parent"igatori editum sit neque is appellaverit et postea contra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? quia qui tunc non appellavit, vera esse quæ scripta sunt consensisse videtur: nec audiendus est, si dicat eventum rescripti sacri se sustinuisse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
