Digesta Iustiniani 49.4.1.7
inscriptio Ulpianus libro primo de appellationibus
D.49.4.1pr. Si quidem in insulam deportandum adnotaverit præses provinciæ et imperatori scripserit, ut deportetur, videamus, quando sit provocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? et putem tunc esse appellandum, cum recipi eum præses iubet sententia prolata imperatori scribendum, ut deportetur․ ceterum verendum est, ne sero sit, ut tunc provocetur, cum imperator insulam ei adsignaverit: comprobata enim sententia præsidis tunc solet insulam adsignare․ rursus illud verendum est, si mendaciis apud principem oneravit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi viam provocandi․ quid ergo est? recte dicetur humanitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra provocaretur, quia non adversus principem, sed adversus iudicis calliditatem provocavit․ simili modo et in decurione erit probandum, quem punire sibi præses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem et principi scribere de poena eius.
D.49.4.1.1 Si quis tutor datus fuerit vel testamento vel a quo alio, qui ius dandi habet, non oportet eum provocare (hoc enim divus Marcus effecit), sed intra tempora præstituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur.
D.49.4.1.2 Alia causa est eorum, qui ad aliquod munus vel honorem vocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter allegare possunt causas immunitatis suæ, quam si appellationem interposuerint.
D.49.4.1.3 Solent plerumque præsides remittere ad ordinem nominatum ut Gaium Seium creent magistratum vel alius quis honor vel munus in eum conferatur․ utrum igitur tunc appellandum est, cum ordo decretum interposuerit, an vero a remissione, quam præses fecerit, appellatio sit interponenda? et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreverit: magis enim consilium dedisse præses videtur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: denique ipse erit appellandus, non ab eo provocandum.
D.49.4.1.4 Sed et si præses in ordine fuerit (ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit provocandus, quasi ab ordine, non ab ipso fiat appellatio.
D.49.4.1.5 Biduum vel triduum appellationis ex die sententiæ latæ computandum erit․ quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? utrum ex die sententiæ tempus computamus ad appellandum an vero ex die, quo condicio sententiæ extitit? sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, quid fiet? et est utile statim tempora ad appellandum computari debere.
D.49.4.1.6 Quod in sententiis præceptum est, ut vel altera die vel tertia provocetur, hoc etiam in ceteris observandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse supra relatum est.
D.49.4.1.7 Dies autem istos, quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse oratio divi Marci voluit, si forte eius, a quo provocatur, copia non fuerit, ut ei libelli dentur: ait enim: ‘is dies servabitur, quo primo adeundi facultas erit’․ quare si forte post sententiam statim ictam copiam sui non fecerit is qui pronuntiavit (ut fieri adsolet), dicendum est nihil nocere appellatori: nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit provocare․ ergo si statim se subduxit, similiter subveniendum est.
D.49.4.1.8 Quid igitur, si condicio horæ effecit, ut se reciperet? si forte dicta sit sententia iam suprema hora? utique non videbitur se subtraxisse.
D.49.4.1.9 Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam fecit: ceterum si non fecit, an imputetur alicui, quod ad domum eius non venerit quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad villam suburbanam? magisque est, ut non debeat imputari․ quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non fuisse adeundi.
D.49.4.1.10 Si quis ipsius quidem, a quo appellabit, adeundi facultatem non habuit․ eius autem, quem appellabit, habeat copiam: videndum est, an ei præscribi possit, quod eum non adierit․ et hoc iure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuit copia, præscriptio locum habeat.
D.49.4.1.11 In propria causa biduum accipitur․ propriam causam ab aliena quemadmodum discernimus? et palam est eam esse propriam causam, cuius emolumentum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet.
D.49.4.1.12 Quare procurator, nisi in suam rem datus est, tertium diem habebit: in suam autem rem datus magis est ut alteram diem observet․ at si in partem proprio nomine, in partem pro alieno litigat, ambigi potest, utrum biduum an triduum observetur․ et magis est, ut suo nomine biduum, alieno triduum observetur.
D.49.4.1.13 Tutores, item defensores rerum publicarum et curatores adulescentium vel furiosi, tertium diem habere debent, idcirco quia alieno nomine appellant․ ex hoc apparet tertio die provocandum defensori, si modo quasi defensor causam egit, non suo nomine, cum optentu alieni nominis suam causam agens tertio die appellare possit.
D.49.4.1.14 Si quis suspectum tutorem faciens non optinuerit, appellare eum intra triduum debere Iulianus libro quadragensimo digestorum scripsit, profecto quasi pupilli defensorem.
D.49.4.1.15 Si adversus absentem fuerit pronuntiatum, biduum vel triduum ex quo quis scit computandum est, non ex quo pronuntiatum est․ quod autem dicitur absentem posse provocare ex quo scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est: nam si ille non provocavit, difficile est, ut hic audiatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
