Digesta Iustiniani 49.17.18.2
inscriptio Mæcianus libro primo fideicommissorum
D.49.17.18pr. Ex castrensi peculio servus a patre heres institui potest et filium necessarium heredem patri facit.
D.49.17.18.1 Et in summa ea res hi actus patris, qui ad præsens alienationem alicuius iuris de castrensi peculio præstant, impediuntur: hi vero, qui non statim quidem, sed postea efficere solent, eo tempore animadvertentur, quo habere effectum consuerunt, ut, si sit filius, cui auferatur, nihil agatur, si ante decesserit, actus patris non impediatur.
D.49.17.18.2 Itaque negabimus patrem filio salvo communi dividundo agentem proprietatem alienaturum, exemplo dotalis prædii․ sed nec si socius ultro cum eo agat, quicquam agetur, veluti si cum eo ageret, cui bonis interdictum est.
D.49.17.18.3 Servos ex eo peculio usu fructu, item prædia tam usu fructu quam ceteris servitutibus pater liberare poterit: sed et servitutes his adquirere․ id enim et eum, cui bonis interdictum est, verum est consequi posse․ neque autem servis ex eo peculio neque prædiis usum fructum vel servitutem imponere pater potest.
D.49.17.18.4 Si quando ex eo peculio filius rem alienam bona fide tenebit, an pater eius in rem vel ad exhibendum actionem pati debeat, ut ceterorum nomine, quæritur․ sed verius est, cum hoc peculium a patris bonis separetur, defensionis necessitatem patri non imponendam.
D.49.17.18.5 Sed nec cogendus est pater æs alienum, quod filius peculii nomine, quod in castris adquisiit, fecisse dicetur, de peculio actionem pati: et, si sponte patiatur, ut quilibet defensor satisdato filium in solidum, non peculio tenus defendere debet․ sed et eius filii nomine non aliter movere actiones potest, quam si satis dederit eum ratam rem habiturum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
