Digesta Iustiniani 49.17.16
inscriptio Papinianus libro nono decimo responsorum
D.49.17.16pr. Dotem filio familias datam vel promissam in peculio castrensi non esse respondi․ nec ea res contraria videbitur ei, quod divi Hadriani temporibus filium familias militem uxori heredem extitisse placuit et hereditatem in castrense peculium habuisse․ nam hereditas adventicio iure quæritur, dos autem matrimonio cohærens oneribus eius ac liberis communibus, qui sunt in avi familia, confertur.
D.49.17.16.1 Hereditatem castrensi peculio non videri quæsitam respondi, quam frater patruelis in alia provincia stipendia merens fratri patrueli, cum quo numquam militavit, reliquit: sanguinis etenim ratio, non militiæ causa meritum hereditatis accipiendæ præbuerat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
