Digesta Iustiniani 49.16.6
inscriptio Arrius Menander libro tertio de re militari
D.49.16.6pr. Omne delictum est militis, quod aliter, quam disciplina communis exigit, committitur: veluti segnitiæ crimen vel contumaciæ vel desidiæ.
D.49.16.6.1 Qui manus intulit præposito, capite puniendus est․ augetur autem petulantiæ crimen dignitate præpositi.
D.49.16.6.2 Contumacia omnis adversus ducem vel præsidem militis capite punienda est.
D.49.16.6.3 Qui in acie prior fugam fecit, spectantibus militibus propter exemplum capite puniendus est.
D.49.16.6.4 Exploratores, qui secreta nuntiaverunt hostibus, proditores sunt et capitis poenas luunt.
D.49.16.6.5 Sed et caligatus, qui metu hostium languorem simulavit, in pari causa eius est.
D.49.16.6.6 Si quis commilitonem vulneravit, si quidem lapide, militia reicitur, si gladio, capital admittit.
D.49.16.6.7 Qui se vulneravit vel alias mortem sibi conscivit, imperator Hadrianus rescripsit, ut modus eius rei statutus sit, ut, si impatientia doloris aut tædio vitæ aut morbo aut furore aut pudore mori maluit, non animadvertatur in eum, sed ignominia mittatur, si nihil tale prætendat, capite puniatur․ per vinum aut lasciviam lapsis capitalis poena remittenda est et militiæ mutatio irroganda.
D.49.16.6.8 Qui præpositum suum non protexit, cum posset, in pari causa factori habendus est: si resistere non potuit, parcendum ei.
D.49.16.6.9 Sed et in eos, qui præfectum centuriæ a latronibus circumventum deseruerunt, animadverti placuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
