Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.16.14

DE RE MILITARI

inscriptio Paulus libro singulari de poenis militum

D.49.16.14pr. Qui commeatus spatium excessit, emansoris vel desertoris loco habendus est․ habetur tamen ratio dierum, quibus tardius reversus est: item temporis navigationis vel itineris․ et si se probet valetudine impeditum vel a latronibus detentum similive casu moram passum, dum non tardius a loco profectum se probet, quam ut occurrere posset intra commeatum, restituendus est.

D.49.16.14.1 Arma alienasse grave crimen est et ea culpa desertioni exæquatur, utique si tota alienavit: sed et si partem eorum, nisi quod interest․ nam si tibiale vel umerale alienavit, castigari verberibus debet, si vero loricam scutum galeam gladium, desertori similis est. tironi in hoc crimine facilius parcetur armorumque custodi plerumque ea culpa imputatur, si arma militi commisit non suo tempore.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑