Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.16.13.4

DE RE MILITARI

inscriptio Macer libro secundo de re militari

D.49.16.13pr. Milites agrum comparare prohibentur in ea provincia, in qua bellica opera peragunt, scilicet ne studio culturæ militia sua avocentur. et ideo domum comparare non prohibentur․ sed et agros in alia provincia comparare possunt․ ceterum in ea provincia, in quam propter proelii causam venerunt, ne sub alieno quidem nomine eis agrum comparare licet: alioquin fisco vindicabitur.

D.49.16.13.1 Is autem, qui contra disciplinam agrum comparaverit, si nulla de ea re quæstione mota missionem acceperit, inquietari prohibetur.

D.49.16.13.2 Illud constat huius præscriptionis commodum ad eos, qui ignominiæ causa missi sunt, non pertinere, quod præmii loco veteranis concessum intellegitur: et ideo et ad eum, qui causaria missus est, potest dici pertinere, cum huic quoque præmium præstatur.

D.49.16.13.3 Missionum generales causæ sunt tres: honesta causaria ignominiosa. honesta est, quæ tempore militiæ impleto datur: causaria, cum quis vitio animi vel corporis minus idoneus militiæ renuntiatur: ignominiosa causa est, cum quis propter delictum sacramento solvitur․ et is, qui ignominia missus est, neque Romæ neque in sacro comitatu agere potest․ et si sine ignominiæ mentione missi sunt, nihilo minus ignominia missi intelleguntur.

D.49.16.13.4 Inreverens miles non tantum a tribuno vel centurione, sed etiam a principali coercendus est․ nam eum, qui centurioni castigare se volenti restiterit, veteres notaverunt: si vitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit vel manum centurioni intulit, capite punitur.

D.49.16.13.5 Eius fugam, qui, cum sub custodia vel in carcere esset, discesserit, in numero desertorum non computandam Menander scripsit, quia custodiæ refuga, non militiæ desertor est․ eum tamen, qui carcere effracto fugerit, etiamsi ante non deseruerit, capite puniendum Paulus scripsit.

D.49.16.13.6 Desertorem, qui a patre suo fuerat oblatus, in deteriorem militiam divus Pius dari iussit, ne videatur, inquit, pater ad supplicium filium optulisse․ item divus Severus et Antoninus eum, qui post quinquennium desertionis se optulit, deportari iusserunt․ quod exemplum et in ceteris sequi nos debere Menander scripsit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑