Digesta Iustiniani 49.15.9
inscriptio Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
D.49.15.9 Apud hostes susceptus filius si postliminio redierit, filii iura habet: habere enim eum postliminium nulla dubitatio est post rescriptum imperatoris Antonini et divi patris eius ad Ovinium Tertullum præsidem provinciæ Mysiæ inferioris.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
