Digesta Iustiniani 49.15.7
inscriptio Proculus libro octavo epistularum
D.49.15.7pr. Non dubito, quin foederati et liberi nobis externi sint, nec inter nos atque eos postliminium esse: etenim quid inter nos atque eos postliminio opus est, cum et illi apud nos et libertatem suam et dominium rerum suarum æque atque apud se retineant et eadem nobis apud eos contingant?
D.49.15.7.1 Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subiectus: sive is foederatus est item, sive æquo foedere in amicitiam venit sive foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi maiestatem comiter conservaret․ hoc enim adicitur, ut intellegatur alterum populum superiorem esse, non ut intellegatur alterum non esse liberum: et quemadmodum clientes nostros intellegimus liberos esse, etiamsi neque auctoritate neque dignitate neque viri boni nobis præsunt, sic eos, qui maiestatem nostram comiter conservare debent, liberos esse intellegendum est.
D.49.15.7.2 At fiunt apud nos rei ex civitatibus foederatis et in eos damnatos animadvertimus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
