Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.15.22

DE CAPTIVIS ET DE POSTLIMINIO ET REDEMPTIS AB HOSTIBUS

inscriptio Iulianus libro sexagensimo secundo digestorum

D.49.15.22pr. Bona eorum, qui in hostium potestatem pervenerint atque ibi decesserint, sive testamenti factionem habuerint sive non habuerint, ad eos pertinent, ad quos pertinerent, si in potestatem hostium non pervenissent: idemque ius in eadem causa omnium rerum iubetur esse lege Cornelia, quæ futura esset, si hi, de quorum hereditatibus et tutelis constituebatur, in hostium potestatem non pervenissent.

D.49.15.22.1 Apparet ergo eadem omnia pertinere ad heredem eius, quæ ipse, qui hostium potitus est, habiturus esset, si postliminio revertisset. porro quæcumque servi captivorum stipulantur vel accipient, adquiri dominis intelleguntur, cum postliminio redierint: quare necesse est etiam ad eos pertineant, qui ex lege Cornelia hereditatem adierint. quod si nemo ex lege Cornelia heres extiterit, bona publica fient. legata quoque servis eorum præsenti die vel sub condicione ad heredes pertinebunt․ item si servus ab extero heres institutus fuerit, iussu heredis captivi adire poterit.

D.49.15.22.2 Quod si filius eius, qui in hostium potestate est, accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret mortuo ipsi adquisitum intellegitur, etsi vivo patre decesserit, ad heredem patris pertinebit․ nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti est, et reverso quidem patre existimatur nunquam suæ potestatis fuisse, mortuo tunc pater familias fuisse, cum pater eius in hostium potestate perveniret.

D.49.15.22.2a Pater familias qui habebat filios in potestate duos et in bonis viginti milia, ab hostibus captus est: alter ex filiis acceptis decem milibus alia decem milia adquisivit: quæritur patre apud hostes defuncto quid filii habituri sint․ respondit, si reversus esset pater, etiam postea adquisita decem milia eius futura fuisse: at cum in captivitate mortuus sit, communia non fore, sed eius qui adquisivit․ viginti autem milia æqualiter dividenda.

D.49.15.22.3 Quæ peculiari nomine servi captivorum possident, in suspenso sunt: nam si domini postliminio redierint, eorum facta intelleguntur, si ibi decesserint, per legem Corneliam ad heredes eorum pertinebunt.

D.49.15.22.4 Si quis, cum prægnatem uxorem haberet, in hostium potestatem pervenerit, nato deinde filio et mortuo, ibi decesserit, eius testamentum nullum est, quia et eorum, qui in civitate manserunt, hoc casu testamenta rumpuntur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑