Digesta Iustiniani 49.15.2.pr
inscriptio Marcellus libro trigensimo nono digestorum
D.49.15.2pr. Navibus longis atque onerariis propter belli usum postliminium est, non piscatoriis aut si quas actuarias voluptatis causa paraverunt.
D.49.15.2.1 Equus item aut equa freni patiens recipitur postliminio: nam sine culpa equitis proripere se potuerunt.
D.49.15.2.2 Non idem in armis iuris est, quippe nec sine flagitio amittuntur: arma enim postliminio reverti negatur, quod turpiter amittantur:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
