Digesta Iustiniani 49.14.6
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum
D.49.14.6pr. Fiscus cum in privati ius succedit, privati iure pro anterioribus suæ successionis temporibus utitur: ceterum posteaquam successit, habebit privilegium suum․ sed utrum statim atque coepit ad eum pertinere nomen, an vero posteaquam convenit debitorem, an posteaquam relatum est inter nomina debitorum, quæritur․ et quidem usuras exinde petit fiscales, etsi breviores debeantur, ex quo convenit certum debitorem et confitentem․ at in privilegio varie rescriptum est: puto tamen exinde privilegio esse locum, ex quo inter nomina debitorum relatum nomen est.
D.49.14.6.1 Quodcumque privilegii fisco competit, hoc idem et Cæsaris ratio et Augustæ habere solet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
