Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.14.48

DE IURE FISCI

inscriptio Paulus libro secundo decretorum

D.49.14.48pr. Statius Florus testamento scripto heredis sui Pompeii tacitæ fidei commiserat, ut non capienti fundum et certam pecuniæ quantitatem daret, et eo nomine cautionem a Pompeio exigi curaverat se restituturum ea, quæ ei per præceptionem dederat․ postea idem Florus facto secundo testamento et eodem Pompeio et Faustino heredibus institutis nullas præceptiones Pompeio dederat․ hæc persona, quæ capere non poterat, se detulerat․ consulti imperatores a procuratoribus rescripserant, si non probaretur mutatam voluntatem esse, præstandum fideicommissum: atque ita Pompeius condemnatus desiderabat onus esse id hereditatis oportere, quia præceptiones non acceperat, nec posse videri pro parte in prima voluntate testatorem perseverasse, sed in universo․ pronuntiavit nec testamentum prius exstare nec, si dedisset in primo testamento, ex posteriore peti potuisse, nisi petitum esset․ placuit, quia non probabat sibi datas præceptiones ex sola sua cautione, solum fideicommissum præstare debere.

D.49.14.48.1 Cornelio Felici mater scripta heres rogata erat restituere hereditatem post mortem suam․ cum heres scripta condemnata esset a fisco et omnia bona mulieris occuparentur, dicebat Felix se ante poenam esse (hoc enim constitutum est)․ sed si nondum dies fideicommissi venisset, quia posset prius ipse mori vel etiam mater alias res adquirere, repulsus est interim a petitione.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑