Digesta Iustiniani 49.14.45.4
inscriptio Paulus libro quinto sententiarum
D.49.14.45pr. In fraudem fisci non solum per donationem, sed quocumque modo res alienatæ revocantur, idemque iuris est et si non quæratur: æque enim in omnibus fraus punitur.
D.49.14.45.1 Bona eorum, qui in custodia vel in vinculis vel compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur, sive testato sive intestato decesserunt.
D.49.14.45.2 Eius bona, qui sibi mortem conscivit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit. eius bona, qui sibi ob aliquod admissum flagitium mortem conscivit et manus intulit, fisco vindicantur: quod si id tædio vitæ aut pudore æris alieni vel valetudinis alicuius inpatientia admisit, non inquietabuntur, sed suæ successioni relinquuntur.
D.49.14.45.3 A debitore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit: sane ipsum ita ab alio emere mancipium, ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc et libertatem præstare possit.
D.49.14.45.4 Ex his bonis, quæ ad fiscum delata sunt, instrumenta vel chirographa, acta etiam ad ius privatorum pertinentia restitui postulantibus convenit.
D.49.14.45.5 Neque instrumenta neque acta a quoquam adversus fiscum edi oportet.
D.49.14.45.6 Ipse autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, ut is, cui describendi fit potestas, adversus se vel rem publicam his actis ne utatur: de quo cavere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat.
D.49.14.45.7 Quotiens apud fiscum agitur, actorum potestas postulanda est, ut merito is uti liceat, eaque manu commentariensis adnotanda sunt. quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa cadit.
D.49.14.45.8 Quotiens iterum apud fiscum eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non fuerat postulatus, ex officio recitatio iure poscetur.
D.49.14.45.9 Qui pro alio a fisco conventus debitum exsolvit, non inique postulat persecutionem bonorum eius pro quo solvit: in quo etiam adiuvari per officium solet.
D.49.14.45.10 Fiscalibus debitoribus petentibus ad comparandam pecuniam dilationem negari non placuit․ cuius rei æstimatio ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam tres menses, in minoribus vero non plus quam duo prorogentur: prolixioris autem temporis spatium ab imperatore postulandum est.
D.49.14.45.11 Si principalis rei bona ad fiscum devoluta sint, fideiussores liberantur: nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutæ quantitatis accesserint.
D.49.14.45.12 Si plus servatum est ex bonis debitoris a fisco distractis, iure ac merito restitui postulatur.
D.49.14.45.13 Conductor ex fundo fiscali nihil transferre potest nec cupressi materiam vendere vel olivæ non substitutis aliis ceterasque arbores pomiferas cædere: et facta eius rei æstimatione in quadruplum convenitur.
D.49.14.45.14 Minoribus viginti quinque annis neque fundus neque vectigalia locanda sunt, ne adversus ea beneficio ætatis utantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
