Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.14.42

DE IURE FISCI

inscriptio Valens libro quinto fideicommissorum

D.49.14.42pr. Arrianus Severus præfectus ærarii, cum eius, qui tacite rogatus fuerat non capienti fideicommissum reddere, bona publicata erant, pronuntiavit nihilo minus ius deferendi ex constitutione divi Traiani habere eum cui fideicommissum erat relictum.

D.49.14.42.1 Quia autem nonnulli ingrati adversus beneficium divi Traiani post professionem quoque de tacito fideicommisso factam cum possessoribus transigunt atque tribus edictis evocati non respondent, placuit senatui tantum ab eo qui id fecisset exigi, quantum apud ærarium ex ea causa quam detulerat remanere oporteret, si professionem suam implesset: et si possessoris quoque fraus apud præfectum convicta fuisset, ab eo quoque quod convictus inferre debuisset exigi.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑