Digesta Iustiniani 49.14.40
inscriptio Paulus libro vicensimo primo quæstionum
D.49.14.40pr. Ita fidei heredis commisit: ‘rogo fundum Titio des, de quo te rogavi’․ si Titius capere non possit, non evitabit heres poenam taciti fideicommissi: non enim est palam relinquere, quod ex testamento sciri non potest, cum recitatum est․ quemadmodum nec ille palam dat, qui ita scribit: ‘rogo vos, heredes, in eo, quod a vobis peti, fidem præstetis’․ immo in priore specie maiorem fraudem excogitasse videtur, qui non tantum legem circumvenire voluit, sed etiam interpretationem legis, quæ circa tacitum fideicommissum habetur: quamvis enim fundum nominaverit, non tamen cognosci potest, de quo sit rogatus heres, cum diversitas rerum obscurum faciat legatum.
D.49.14.40.1 Patronus si tacite in fidem suam recipiat, ut ex portione sua præstet, cessare fraudem dicitur, quia de suo largitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
