Digesta Iustiniani 49.14.38
inscriptio Papinianus libro tertio decimo responsorum
D.49.14.38pr. Fiscus in quæstione falsi testamenti non optinuit: priusquam autem ea quæstio decideretur, alio nuntiante bona postea vacare constitit․ fructus post primam litem absumi non oportuisse respondi: neque enim ad senatus consulti beneficium scriptum heredem pertinere controversia mota.
D.49.14.38.1 Delatoris opera non esse functum respondi, qui fisci pecuniam, quam alius tenebat, ad sui temporis administrationem pertinere, quamvis probare non potuisset, contendit, quoniam propriam causam egerat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
