Digesta Iustiniani 49.14.3.6
inscriptio Callistratus libro tertio de iure fisci
D.49.14.3pr. Non intellegitur fraudem legi fecisse, qui rogatus est palam restituere․ sed cum quidam testamento suo ita scripsisset: ‘vos rogo, ut in eo, quod a vobis peti, fidem præstetis: perque deum, ut faciatis, rogo’ et quæreretur, an id palam datum intellegeretur: Iulianus respondit non quidem apparere, quid ab heredibus ex huiusmodi verbis petitum est․ quæri autem solere, quando intellegatur quis in fraudem legis fidem suam accommodare: et fere eo iam decursum, ut fraus legi fieri videatur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione et chirographo obligaret se ad præstandum ei qui capere non potest: ideoque dici posse ex supra dictis verbis non esse legi fraudem factam
D.49.14.3.1 Si quis palam rogatus et tacite esset, agitabatur, quid magis prævaleret: utrum id ipsum noceret, quod tacite rogatus esset, an prodesset, quod palam petitum esset․ et divus Hadrianus rescripsit in eo, quod cuiusque fidei palam commissum est, non esse existimandum fidem suam in fraudem legis accommodasse.
D.49.14.3.2 Quando autem fraus interposita videatur, agendum est, id est utrum exitus spectari deberet an consilium: forte si tunc, cum tacite fideicommittebatur, non capiebat is, cui restitui iubebatur, mortis vero tempore capere poterat, vel contra․ et placuit exitum esse spectandum.
D.49.14.3.3 Tacita autem fideicommissa frequenter sic deteguntur, si proferatur chirographum, quo se cavisset cuius fides eligitur, quod ad eum ex bonis defuncti pervenerit, restituturum․ sed et ex aliis probationibus manifestissimis idem fit.
D.49.14.3.4 Cum ex causa taciti fideicommissi bona ad fiscum pertinent, omnia, quæ in testamento utiliter data sunt, valent: et ita divus Pius rescripsit.
D.49.14.3.5 Divi fratres rescripserunt in venditionibus fiscalibus fidem et diligentiam a procuratore exigendam et iusta pretia non ex præterita emptione, sed ex præsenti æstimatione constitui: sicut enim diligenti cultura pretia prædiorum ampliantur, ita, si neglegentius habita sint, minui ea necesse est.
D.49.14.3.6 Cum quinquennium, in quo quis pro publico conductore se obligavit, excessit, sequentis temporis nomine non tenetur: idque principalibus rescriptis exprimitur․ divus etiam Hadrianus in hæc verba rescripsit: ‘Valde inhumanus mos est iste, quo retinentur conductores vectigalium publicorum et agrorum, si tantidem locari non possint․ nam et facilius invenientur conductores, si scierint fore ut, si peracto lustro discedere voluerint, non teneantur.’
D.49.14.3.7 Si posteriori creditori fiscus successerit, eo iure utitur, quo is usurus erat, cui successit.
D.49.14.3.8 Multa principalia sunt rescripta, quibus cavetur non aliter fiscum debitorum suorum debitores convenire, nisi principales debitores defecerint, vel ex ratione fisci nomina facta liquido probentur, vel ex contractu fiscali debitores conveniantur.
D.49.14.3.9 Divus Hadrianus Flavio Proculo rescripsit, cum in libertatem proclamat qui ex bonis ad fiscum pertinentibus esse dicitur, iudicium dari præsentibus et agentibus etiam his, qui negotiis fisci solent intervenire: et huiusmodi liberales causæ, si non interveniente fisci advocato decisæ sint, in integrum restituuntur.
D.49.14.3.10 Si in locis fiscalibus vel publicis religiosisve aut in monumentis thensauri reperti fuerint, divi fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco vindicaretur․ item si in Cæsaris possessione repertus fuerit, dimidiam æque partem fisco vindicari.
D.49.14.3.11 Deferre autem se nemo cogitur, quod thensaurum invenerit, nisi ex eo thensauro pars fisco debeatur․ qui autem, cum in loco fisci thensaurum invenerit, partem ad fiscum pertinentem suppresserit, totum cum altero tanto cogitur solvere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
