Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.14.29

DE IURE FISCI

inscriptio Ulpianus libro octavo disputationum

D.49.14.29pr. Eius, qui delatorem corrupit, ea condicio est, ut pro victo habeatur: nam in fiscalibus causis id constitutum est․ sed enim hæc poena magis est ut adversus ipsum locum habeat, qui delatorem redemit: ceteroquin adversus heredem eius transire non debet․ nec enim exinde perit causa, ex quo redempta est, vel actio peremitur vel condemnatio facta videtur, verum oportet constare prius et de crimine pronuntiare․ plane si forte de retractanda causa agatur, quæ semel iudicata est, per delatoris corruptelam, mortuus corruptor non efficiet, quo minus agi possit atque retractari causa: hic enim non poenæ, sed causæ restitutio est.

D.49.14.29.1 Eum, qui falsum testamentum dixit, posse adire hereditatem constat: sed denegatis ei actionibus fisco locus erit.

D.49.14.29.2 Et obligationes, quas adeundo confudit, non restituuntur: nam et in eo, qui post aditam hereditatem defuncti mortem non defendit, imperator noster cum patre rescripsit obligationes confusas non resuscitari.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑