Digesta Iustiniani 49.14.22.2
inscriptio Marcianus libro singulari de delatoribus
D.49.14.22pr. Res, quæ in controversia sunt, non debent a procuratore Cæsaris distrahi, sed differenda est eorum venditio, ut divus quoque Severus et Antoninus rescripserunt, et defuncto maiestatis reo, parato herede purgare innocentiam mortui, distractionem bonorum suspendi iusserunt, et generaliter prohibuerunt rem distrahi a procuratore, quæ esset in controversia.
D.49.14.22.1 Res autem nexas pignori distrahere procuratores possunt․ sed si ante alii res obligatæ sunt iure pignoris, non debet procurator ius creditorum lædere: sed si quidem superfluum est in re, permittitur procuratori vendere ea lege, ut inprimis creditoribus præcedentibus satisfiat et si quid superfluum est, fisco inferatur, aut, si acceperit totum fiscus, solvat ipse: vel simpliciter si vendidit procurator, iubebit pecuniam, quam deberi creditori privato fuerit probatum, exsolvi ei․ et ita divus Severus et Antoninus rescripserunt.
D.49.14.22.2 Lites donatas se non suscipere divus Pius rescripsit, licet bona relicturum se quis profiteatur: vel partem bonorum donatam non suscipere․ et adiecit et illum dignum fuisse puniri pro tam turpi tamque invidioso commento, et nisi durum esse videbatur in ultro venientem poenam statuere.
D.49.14.22.3 Sicut nuntiare causam nemo cogitur, ita liberum arbitrium desistendi ei non datur qui detulit: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt: et idem esse, licet alieno mandato detulisset․ plane rescripserunt delatorem audiendum volentem a lite desistere, si sibi mandatorem subtractum queratur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
