Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.14.2.3

DE IURE FISCI

inscriptio Callistratus libro secundo de iure fisci

D.49.14.2pr. Ex quibusdam causis delatione suscipientium fama non læditur, veluti eorum, qui non præmii consequendi, item eorum, qui ulciscendi gratia adversarium suum deferunt, vel quod nomine rei publicæ suæ quis exsequitur causam: et hæc ita observari plurifariam principalibus constitutionibus præcipitur.

D.49.14.2.1 Divus Hadrianus Flavio Arriano in hæc verba rescripsit: ‘Quin ei, qui instrumenta ad causam fisci pertinentia, cum possit exhibere, non exhibet, nocere debeat, si verum aliter non invenitur, ea subtracta esse credantur, quæ nocitura causæ eius fuerint, dubitatum non est․ sed nec alias dubitari oportet, quin non in aliam rem nocere debeant, quam in eam qua desiderata sunt.’

D.49.14.2.2 Item divi fratres ad libellum Cornelii Rufi rescripserunt totiens edenda esse instrumenta, quotiens de iure capiendi vel de iure dominii vel de aliqua causa simili re nummaria quæratur, non si de capitali causa agatur.

D.49.14.2.3 Senatus censuit, ut, si neque delator neque possessor tribus edictis evocati adfuerint, delatoris quidem fideiussores teneantur et ei postea publicam causam deferendi ius adimatur, possessoris autem ius idem esset, quod si delatus omnino non esset.

D.49.14.2.4 Quotiens tamen delator adesse iussus cessat nec hoc fraude possessoris factum esse probabitur, divus Hadrianus rescripsit secundum possessorem pronuntiari oportere, ita ut sententia comprehendatur etiam delatores edicto id comprehendisse.

D.49.14.2.5 Divus Pius Cæcilio Maximo rescripsit constitutionem patris sui, qua compelleretur delator edere mandatorem ac, nisi edidisset, ut in vincula deduceretur, eo pertinere, non ut delator poena subduceretur, si mandatorem haberet, sed ut mandator quoque perinde atque si ipse detulisset puniretur.

D.49.14.2.6 Imperator noster Severus Augustus constituit, ne servi delatores dominorum audiantur, sed ut poena coerceantur: libertos quoque causæ mandatores contra patronos a præsidibus provinciarum poenæ plectendos.

D.49.14.2.7 Complura sunt rescripta principalia, quibus cavetur non obesse errorem cuiquam, quod ignotus iuris sui ipse se detulerit․ sed extat eorundem principum rescriptum, ex quo videtur posse defendi ita demum non nocere cuiquam se detulisse, si ea persona sit, quæ ignorare propter rusticitatem vel propter sexum femininum ius suum possit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑