Digesta Iustiniani 49.14.18
inscriptio Marcianus libro singulari de delatoribus
D.49.14.18pr. Deferre non possunt mulieres propter sexus infirmitatem, et ita sacris constitutionibus cautum est.
D.49.14.18.1 Item clarissimi viri deferre non possunt.
D.49.14.18.2 Item damnati deferre non possunt, ut divi fratres de eo rescripserunt, qui fustibus cæsus in opus publicum erat datus.
D.49.14.18.3 Item constitutionibus principum prohibentur deferre illi, qui in metallum dati sunt․ hoc ideo, ne desperati ad delationem facile possint sine causa confugere.
D.49.14.18.4 Sed eas causas, quas ante damnationem coeperunt deferre, posse eos etiam post damnationem exequi rescriptum est.
D.49.14.18.5 Veterani quoque sacris constitutionibus delatores esse prohibentur propter honorem utique et merita militiæ.
D.49.14.18.6 Item milites propter honorem stipendiorum quæ merent deferre prohibentur.
D.49.14.18.7 Sed communem causam sibi cum fisco quivis deferre potest, hoc est vindicare, nec per hoc famosus est, licet in causa sua non optinuerit.
D.49.14.18.8 Item eos, qui tutores vel curatores fuerunt, non oportere deferre causas pupillorum vel adulescentium suorum divi Severus et Antoninus rescripserunt․ quod consequens est observari et in eo, qui quasi procurator negotia gessit: et ita idem principes rescripserunt․ idem decreverunt nulla constitutione prohibitum esse procuratorem interrogari, sed accusare eum, cuius negotia gessit․ et tutorem, qui aut detulit aut mandavit, severissime puniendum rescripserunt.
D.49.14.18.9 Sed ne quidem is, qui aliquam vendidit rem, eandem deferre debet vel per se vel per subiectam personam, ne alioquin poenam patiatur dignam suæ personæ, ut et constitutum esse refertur.
D.49.14.18.10 Papinianus tam libro sexto quam undecimo responsorum scribit ita demum publicam auferri pecuniam ei, qui, cum erat creditor, in solutum pecuniam accepit, si aut sciebat, cum accipiebat, publicum quoque esse debitorem, aut postea cognovit, antequam consumeret pecuniam․ sed placet omnimodo ei pecuniam auferendam esse, etiamsi ignoravit, cum consumeret: et postea quidam principes directam actionem competere ablata pecunia rescripserunt, ut et Marcellus libro septimo digestorum scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
