Digesta Iustiniani 49.14.15
inscriptio Iunius Mauricianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
D.49.14.15pr. Senatus censuit, si delator abolitionem petat, quod errasse se dicat, ut idem iudex cognoscat, an iusta causa abolitionis sit, et si errasse videbitur, det inprudentiæ veniam, si autem calumniæ, hoc ipsum iudicet eaque causa accusatori perinde cedat, ac si causam egisset et prodidisset.
D.49.14.15.1 Si quis delatorem subiecerit, tantum in ærarium deferat, quantum præmii nomine delator consecuturus fuisset, si vicisset.
D.49.14.15.2 Divus Hadrianus rescripsit eandem poenam delatorem ferre debere, si citatus ad edictum non responderit, qua teneretur, si causam non probasset.
D.49.14.15.3 Senatus Hadriani temporibus censuit, cum quis se ad ærarium detulerit, quod capere non potuerit, ut totum in ærarium colligatur et ex eo pars dimidia sibi secundum beneficium divi Traiani restituatur.
D.49.14.15.4 Quod si tribus edictis a præfecto ærario adesse delator iussus venire noluerit, secundum possessorem sit pronuntiandum: sed ab eo, qui ita adesse iussus respondente possessore non adfuerit, tantum exigendum, quantum apud ærarium ex ea causa quam detulerit remaneret, si professionem eam implesset.
D.49.14.15.5 Senatus censuit, ut perinde rationes ad ærarium deferat is, a quo tota hereditas fisco evicta est vel universa legata, atque is deferre deberet, a quo pars hereditatis vel legati evicta sit.
D.49.14.15.6 Si quis arguetur falsas rationes detulisse, de eo præfectus ærarii cognoscat, quantam fraudem invenerit, ut tantam pecuniam in ærario iubeat inferri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
