Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.14.13.4

DE IURE FISCI

inscriptio Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

D.49.14.13pr. Edicto divi Traiani, quod proposui, significatur, ut, si quis, antequam causa eius ad ærarium deferatur, professus esset eam rem quam possideret capere sibi non licere, ex ea partem fisco inferret, partem ipse retineret.

D.49.14.13.1 Idem postea edicto significavit, ut, quæcumque professa esset vel palam vel tacite relictum sibi quod capere non posset et probasset iam id ad fiscum pertinere, etiamsi id non possideret, ex eo, quod redactum esset a præfectis ærario, partem dimidiam ferat.

D.49.14.13.2 Nihil autem interest, quæ causa impediat ius capiendi.

D.49.14.13.3 Id autem deferri debet, quod latet, non id quod fisci est.

D.49.14.13.4 Ad heredes eius, qui se detulerat, non videbatur præmium transire: sed divus Hadrianus rescripsit, ut, licet ante decessisset is qui se detulerat, antequam id quod detulerat fisco addiceretur, heredi eius præmium daretur.

D.49.14.13.5 Exstat eiusdem Hadriani epistula, ut, si is qui se deferre poterat morte præventus fuerit, heres eius, si detulerit, præmium consequatur: ‘si tamen’, inquit, ‘liquebit defunctum eius animi fuisse, ut se vellet deferre’: si vero idcirco dissimulaverit, dum rem occultari sperat, heredem eius ultra vulgare præmium nihil consecuturum.

D.49.14.13.6 Item divi fratres rescripserunt heredes eorum, quibus tacitum fideicommissum relictum est, ita demum ex beneficio Traiani deferre se posse, si is, cui datum fuerat, morte præventus esset et ideo per angustias temporis deferre se non potuerit.

D.49.14.13.7 Cum ante apertum testamentum tacitum fideicommissum nuntiatum esset ab his, qui fidem tacitam susceperunt, deinde post apertas a fideicommissario delatum esset, divus Antoninus recipi professionem eius iussit: neque enim dignam esse præmio tam præcipitem festinationem prioris, et cum quis se nuntiet non capere, potius confiteri de suo iure quam aliud deferre videtur.

D.49.14.13.8 Ad eos beneficium Traiani pertinet, qui ex defuncti voluntate relictum sibi capere non possunt․ ergo nec illud, quod servo meo relictum est, deferre potero.

D.49.14.13.9 Eos, qui quasi indigni repelluntur, summovendos esse ab eiusmodi præmio: id est eos, qui de inofficioso egerunt vel falsum dixerunt testamentum, qui usque ad finem litis obpugnaverunt testamentum.

D.49.14.13.10 Ei, qui per errorem se detulit, cum capere solidum posset, non nocere hoc divus Hadrianus et divus Pius et fratres rescripserunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑