Digesta Iustiniani 49.14.12
inscriptio Callistratus libro sexto de cognitionibus
D.49.14.12 In metallum damnatis libertas adimitur, cum etiam verberibus servilibus coercentur․ sane per huiusmodi personam fisco nihil adquiri divus Pius rescripsit: et ideo quod legatum erat ei, qui postea in metallum damnatus erat, ad fiscum non pertinere rescripsit magisque ait poenæ eos quam fisci servos esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
