Digesta Iustiniani 49.14.1
inscriptio Callistratus libro primo de iure fisci
D.49.14.1pr. Variæ causæ sunt, ex quibus nuntiatio ad fiscum fieri solet․ aut enim se quis, quod tacite relictum est, profitetur capere non posse vel ab alio præventus defertur: vel quod mors ab heredibus non vindicatur: vel quod indignus quis heres nuntiatur: vel quod princeps heres institutus et testamentum sive codicilli subrepti esse nuntiantur: vel quod dicatur quis thensaurum invenisse: vel magni pretii rem minoris ex fisco comparasse: vel prævaricatione fiscum victum esse: vel eum decessisse, qui in capitali crimine esset: vel etiam post mortem aliquem reum esse: vel domum destructam esse: vel ab accusatione recessum: vel rem litigiosam venumdari: vel poenam fisco ex contractu privato deberi: vel adversus leges commissum factum esse.
D.49.14.1.1 An bona, quæ solvendo non sint, ipso iure ad fiscum pertineant, quæsitum est․ Labeo scribit etiam ea, quæ solvendo non sint, ipso iure ad fiscum pertinere․ sed contra sententiam eius edictum perpetuum scriptum est, quod ita bona veneunt, si ex his fisco adquiri nihil possit.
D.49.14.1.2 Divus Pius Coelio Amaranto ita rescripsit vacantium bonorum nuntiationem quadriennio finiri idque tempus ex die, quo certum esse coepit neque heredem neque bonorum possessorem exstare, computari oportere.
D.49.14.1.3 Præscriptio autem viginti annorum, quæ etiam circa requirendorum adnotatorum bona observatur, ex constitutione divi Titi solet ex eo numerari, ex quo quid ad fiscum pertinere potuit.
D.49.14.1.4 Causæ autem, quæ statim motæ sunt et tractæ ultra vicensimum annum, differri possunt etiam post vicensimum annum.
D.49.14.1.5 Illæ quoque causæ, quæ a priore nuntiatore proditæ dicantur, etiam post annos, quibus præscribi diximus, fisco nuntiari possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
