Digesta Iustiniani 49.1.3.1
inscriptio Ulpianus libro primo de appellationibus
D.49.1.3pr. Scio quæsitum, si quis non addiderit in libellis, contra quem adversarium appellet, an præscriptioni subiciatur: et puto nihil oportere præscribi.
D.49.1.3.1 Sed illud cecidit in quæstionem, si plures habuerit adversarios et quorundam nomina libellis sint complexa, quorundam non, an æque præscribi ei possit ab his, quorum nomina comprehensa non sunt, quasi adversus ipsos adquieverit sententiæ․ et cum una causa sit, arbitror non esse præscribendum.
D.49.1.3.2 Certe si plures hi sunt, adversus quos pronuntiatur, et quorundam nomina in libellis sint comprehensa, quorundam non, hi soli appellasse videbuntur, quorum nomina libellis sunt comprehensa.
D.49.1.3.3 Quid ergo, si causam appellandi certam dixerit, an liceat ei discedere ab hac et aliam causam allegare? an vero quasi forma quadam obstrictus sit? puto tamen, cum semel provocaverit, esse ei facultatem in agendo etiam aliam causam provocationis reddere persequique provocationem suam quibuscumque modis potuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
