Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.1.28.2

DE APPELLATIONIBUS ET RELATIONIBUS

inscriptio Scævola libro vicensimo quinto digestorum

D.49.1.28pr. Creditor cum fideiussoribus egerat: sed post iudicium acceptum ad agendam causam ipse non adfuit et, cum absoluti essent fideiussores, servus eius appellavit․ quæsitum est, an appellatio, quam servus interposuit nomine domini, nullius momenti esset․ respondit eiusmodi appellationem non esse observandam.

D.49.1.28.1 Iussus a iudice exhibere secundum præceptum præsidis provinciæ rationes, quas apud se esse caverat, instrumentorum gratia data dilatione nec postea exhibuit ideoque secundum constitutionem recitatam, quia per contumaciam instrumenta non exhibuerat, cum petitor quanti sua interesset exhiberi iurasset, facta erat condemnatio․ quæsitum est, an post iusiurandum appellationem interponere possit․ respondit nihil proponi, cur denegandum esset appellationis auxilium.

D.49.1.28.2 Substituti tutores in locum legitimi tutoris experti cum eo tutelæ iudicio, cum arbiter inique condemnavit, quam rei æquitas exigebat, a sententia eius provocaverunt: pendente causa appellationis iuvenes adoleverunt․ quæsitum est, cum omnis exsecutio huius ad adultos pertineat et causam ad se pertinentem idonee tueri possunt, an postulatio eorum, contra quos appellatum erat, dicentium illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit․ respondit eos, quorum tutela gesta esset, si vellent causam exsequi, non prohibendos․ idem et in curatoribus observandum est, si interim adultus ad legitimam ætatem pervenit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑