Digesta Iustiniani 49.1.21
inscriptio Papirius Iustus libro primo de constitutionibus
D.49.1.21pr. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt appellationes, quæ recto ad principem factæ sunt omissis his, ad quos debuerunt fieri ex imo ordine, ad præsides remitti.
D.49.1.21.1 Idem rescripserunt ab iudice, quem a præside provinciæ quis acceperat, non recte imperatorem appellatum esse ideoque reverti eum ad præsidem debere.
D.49.1.21.2 Si magistratus creatus appellaverit, collegam eius interim utriusque officium sustinere debere: si uterque appellaverit, alium interim in locum eorum creandum: et eum, qui non iuste appellaverit, damnum adgniturum, si quod res publica passa sit: si vero iusta sit appellatio et hoc pronuntietur, eos æstimaturos, cui hoc adscribendum sit․ in locum autem curatoris, qui annonam administraturus est, alium interim adsumendum, quoad usque appellatio pendeat.
D.49.1.21.3 Idem rescripserunt, quamvis usitatum non sit post appellationem fructus agri, de quo disceptatio sit, deponi, tamen, cum populi traherentur ab adversario, æquum sibi videri fructus apud sequestres deponi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
