Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 49.1.1

DE APPELLATIONIBUS ET RELATIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro primo de appellationibus

D.49.1.1pr. Appellandi usus quam sit frequens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium vel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, neque enim utique melius pronuntiat qui novissimus sententiam laturus est.

D.49.1.1.1 Quæsitum est, an adversus rescriptum principis provocari possit, forte si præses provinciæ vel quis alius consuluerit et ad consultationem eius fuerit rescriptum: est enim quæsitum, an appellandi ius supersit․ quid enim, si in consulendo mentitus est? de qua re extat rescriptum divi Pii πρὸς τὸ κοινὸν τῶν Θρᾳκῶν, quo ostenditur provocari oportere․ verba rescripti ita se habent: / ᾽Εὰν ἐπιστείλῃ τις ἡμῖν ἃ διὰ καὶ ἀντιγράφωμεν ἡμεῖς ὁτιοῦν, ὑπάρξει τοῖς βουλομένοις έπικαλεῖσϑαι πρὸς τὴν ἀπόφασιν․ εἰ γὰρ διδάξαιεν ἢ ψευδῶς ἢ οὐχ οὕτως ἔχειν τὰ πεσταλμένα, οὐδὲν ὑφ´ ἡμῶν εἶναι δόξῃ προδιεγνωσμένον, τῶν ὡς ἑτέρως ἔχουσιν τοῖς γραφεῖσιν ἀντεπεσταλκότων.´

D.49.1.1.2 Huic consequenter videtur rescriptum a consultatione iudicis non esse appellandum, si quis forte interlocutus fuit principem se consultaturum, cum possit post rescriptum provocare.

D.49.1.1.3 Si quis in appellatione erraverit, ut puta cum alium appellare deberet, alium appellaverit, videndum, an error ei nihil offuit․ et si quidem, cum maiorem iudicem appellare deberet, ita erravit, ut minorem appellet, error ei nocebit: si vero maiorem iudicem provocavit, error ei nihil oberit․ et ita multis constitutionibus continetur․ denique cum quidam iudicem ex rescripto principis a consulibus accepisset et præfectum urbi appellasset, errori eius subventum est rescripto divorum fratrum, cuius verba hæc sunt: ‘Cum per errorem factum dicas, uti a iudice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis consulibus acceperas, ad Iunium Rusticum amicum nostrum præfectum urbi provocares, consules amplissimi perinde cognoscant, atque si ad ipsos facta esset provocatio.’ si quis ergo vel parem vel maiorem iudicem appellaverit, alium tamen pro alio, in ea causa est, ut error ei non noceat: sed si minorem, nocebit.

D.49.1.1.4 Libelli qui dantur appellatorii ita sunt concipiendi, ut habeant scriptum et a quo dati sint, hoc est qui appellet, et adversus quem et a qua sententia.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑