Digesta Iustiniani 48.8.4
inscriptio Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
D.48.8.4pr. Lege Cornelia de sicariis tenetur, qui, cum in magistratu est esset, eorum quid fecerit contra hominis necem, quod legibus permissum non sit.
D.48.8.4.1 Cum quidam per lasciviam causam mortis præbuisset, comprobatum est factum Ignatii Taurini proconsulis Bæticæ a divo Hadriano, quod eum in quinquennium relegasset.
D.48.8.4.2 Idem divus Hadrianus rescripsit: ‘Constitutum quidem est, ne spadones fierent, eos autem, qui hoc crimine arguerentur, Corneliæ legis poena teneri eorumque bona merito fisco meo vindicari debere, sed et in servos, qui spadones fecerint, ultimo supplicio animadvertendum esse: et qui hoc crimine tenentur, si non adfuerint, de absentibus quoque, tamquam lege Cornelia teneantur, pronuntiandum esse․ plane si ipsi, qui hanc iniuriam passi sunt, proclamaverint, audire eos præses provinciæ debet, qui virilitatem amiserunt: nemo enim liberum servumve invitum sinentemve castrare debet, neve quis se sponte castrandum præbere debet․ at si quis adversus edictum meum fecerit, medico quidem, qui exciderit, capitale erit, item ipsi qui se sponte excidendum præbuit.’
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
