Digesta Iustiniani 48.7.7
inscriptio Callistratus libro quinto de cognitionibus
D.48.7.7 Creditores si adversus debitores suos agant, per iudicem id, quod deberi sibi putant, reposcere debent: alioquin si in rem debitoris sui intraverint id nullo concedente, divus Marcus decrevit ius crediti eos non habere․ verba decreti hæc sunt․ ‘Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris: interim ille in possessione debet morari, tu petitor es’․ et cum Marcianus diceret: ‘vim nullam feci’: Cæsar dixit: ‘tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur? vis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit․ non puto autem nec verecundiæ nec dignitati nec pietati tuæ convenire quicquam non iure facere․ quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris non ab ipso sibi traditam sine ullo iudice temere possidere, eumque sibi ius in eam rem dixisse, ius crediti non habebit’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
