Digesta Iustiniani 48.6.11
inscriptio Paulus libro quinto sententiarum
D.48.6.11pr. Hi, qui ædes alienas aut villas expilaverint effregerint expugnaverint, si quid in turba cum telis fecerint, capite puniuntur.
D.48.6.11.1 Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur.
D.48.6.11.2 Qui telum tutandæ salutis suæ causa gerunt, non videntur hominis occidendi causa portare.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
