Digesta Iustiniani 48.5.6
inscriptio Papinianus libro primo de adulteris
D.48.5.6pr. Inter liberas tantum personas adulterium stuprumve passas lex Iulia locum habet․ quod autem ad servas pertinet, et legis Aquiliæ actio facile tenebit et iniuriarum quoque competit nec erit deneganda prætoria quoque actio de servo corrupto: nec propter plures actiones parcendum erit in huiusmodi crimine reo.
D.48.5.6.1 Lex stuprum et adulterium promiscue et καταχρηστικώτερον appellat․ sed proprie adulterium in nupta committitur, propter partum ex altero conceptum composito nomine: stuprum vero in virginem viduamve committitur, quod Græci φϑορὰν appellant.
D.48.5.6.2 Filius familiæ maritus ab eo, qui sui iuris est, in ea lege non separatur․ divus quoque Hadrianus Rosiano Gemino rescripsit et invito patre filium hac lege reum facere.
D.48.5.6.3 Maritus etsi duo reos ex alio crimine habeat, poterit iure viri tertium accusare, quoniam ea causa non cedit in numerum ceterarum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
