Digesta Iustiniani 48.5.40
inscriptio Papinianus libro quinto decimo responsorum
D.48.5.40pr. Vim passam mulierem sententia præsidis provinciæ continebatur: in legem Iuliam de adulteriis non commisisse respondi, licet iniuriam suam protegendæ pudicitiæ causa confestim marito renuntiari prohibuit.
D.48.5.40.1 Nupta quoque muliere, tametsi lenocinii vir prior non postuletur, adulterii crimen contra adulterum ab extrario poterit inferri.
D.48.5.40.2 In matrimonio quoque defuncta uxore vir iure adulterum inter reos recipi postulat.
D.48.5.40.3 Nupta, priusquam adulter damnetur, adulterii non postulatur, si nuptias denuntiatio vel ad domum mulieris missa non præcessit.
D.48.5.40.4 Mulierem ob latronum societatem exulare iussam citra poenæ metum in matrimonio retineri posse respondi, quia non fuerat adulterii damnata.
D.48.5.40.5 Præscriptione quinque annorum crimen incesti coniunctum adulterio non excluditur.
D.48.5.40.6 Duos quidem adulterii, marem et feminam, propter commune crimen simul non iure nec a viro postulari convenit․ cum tamen duobus denuntiatum fuisset ab eo, qui postea desistere volebat, abolitionem esse necessariam in utriusque personam respondi.
D.48.5.40.7 Incesti commune crimen adversus duos simul intentari potest.
D.48.5.40.8 De servis quæstionem in dominos incesti postulatos ita demum habendam respondi, si per adulterium incestum esse contractum dicatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
